1.43
Quae cum dixisset [et], [Note] Breviter sane minimeque
obscure exposita est
inquam a te Varro et veteris
Academiae ratio et Stoicorum. horum [Note] esse autem
arbitror, ut [Note] Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam
novam disciplinam putandam.
Tum [Note] Varro Tuae [Note] sunt nunc partes
inquit qui ab
antiquorum ratione [Note] desciscis [Note] et ea quae ab Arcesila
novata sunt probas, docere [Note] quod et qua de causa
discidium [Note] factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta
defectio.
1.44
Tum ego Cum Zenone
inquam ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut
studio vincendi ut quidem mihi [Note] videtur, sed earum -- --
rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis
adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante [Note] Socratem
Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene
veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse
dixerunt, angustos sensus imbecillos [Note] animos brevia
curricula vitae et [Note] ut Democritus [Note] in profundo veritatem
esse demersam, [Note] opinionibus et institutis omnia teneri,
nihil veritati [Note] relinqui, deinceps [Note] omnia tenebris circumfusa esse dixerunt. [Note]
1.45itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod
Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret; [Note] sic
omnia latere censebat [Note] in occulto neque esse quicquam
quod cerni aut intellegi posset; [Note] quibus de causis nihil
oportere neque profiteri neque affirmare quemquam [Note]
neque assensione [Note] approbare, cohibereque semper et
ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum [Note] [Note] esset
insignis cum [Note] aut falsa aut incognita res approbaretur,
neque hoc quicquam esse [Note] turpius quam cognitioni et
perceptioni assensionem [Note] approbationemque praecurrere. huic rationi quod erat consentaneum faciebat,
ut contra omnium sententias disserens [Note] de sua plerosque [Note] deduceret, [Note] ut cum in eadem re paria contrariis in
partibus momenta rationum invenirentur facilius ab
utraque parte assensio [Note] sustineretur.